#IV Reg. XX#Isa. XXXVIII#Isa. XXXVIII
Ezechias autem post inopinabilem et incredibilem triumphum, licet, secundum Josephum, cum populo hostias Deo immolasset, non tamen digne gratias agit. Nam et animo elatus est, et canticum non cantavit, sicut in hujusmodi facere consueverant patres, et propterea aegrotavit usque ad mortem, et venit ad eum Isaias, et ait. Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. Contristatus Ezechias, eo quod filium non haberet, non quod domum relinqueret desolatam, sed ne forte frustraretur in eo promissio facta David de Christo, conversus ad parietem flevit amare, forte ut secretius oraret, et ne adstantes lacrymas ejus viderent, vel forte ad parietem porticus templi erat, juxta quam cubabat, et quia in porticum ascendere non poterat ad orandum, saltem ad faciem ejus oravit, dicens: Obsecro, Domine, memento quod ambulaverim coram te in veritate. Quasi dicat: Et si nunc peccavi, parce, ne pereant apud te quae feci coram te. Porro antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, dixit ad eum Dominus: Redi, et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus Deus David patris tui. Audivi orationem tuam, et vidi lacrymam tuam. Ecce sanavi te, die tertio ascendes in templum. Diebus tuis addam quindecim annos; de manu regis Assyriorum, cujus reditum times, liberabo te, et urbem hanc, propter te, et propter David servum meum. Hic apparet quia Manasses nondum natus erat, qui post mortem patris, cum regnare coepisset, duodecim annorum erat. Et ait Ezechias: Quod erit signum, quod Dominus sanabit me? Cui Isaias: Vis ut ascendat umbra decem lineis in horologio, an ut revertatur totidem gradibus? Erat enim hora diei decima, et umbra gnomonis descendebat per decem lineas. Dedit ergo regi optionem signi, utrum vellet, quod sol staret per spatium decem horarum immobilis, vel rediret ad orientem, et iterum inchoaret diem; quodlibet autem istorum, si fieret, adderentur duodecim horis diei decem horae. Huic sensui consonat Hebraeus dicens: Vis ut stet umbra decem lineis, an ut revertatur? In Isaia quoque de reditu solis ad ortum tantum agitur, et non de ascensu umbrae. Verumtamen super librum Regum sic exponitur. Vis ut ascendat umbra decem lineis procedente sole super terram per boreales plagas versus Orientem, sicut quotidie per noctem sub terra procedere solet, et sic completis decem horis, statim redeat ad locum, ubi nunc est, et perficiet diem istum? Et elegit rex, ut rediret sol ad Orientem. Si enim staret, alicui causae naturali posset ascribi, vel forte quia jam alio tempore factum fuerat, sicut sub Josue, signum inauditum elegit. Et statim sol stans in oriente, reversus est iterum per decem lineas, per quas jam descenderat. Tunc fecit Isaias afferri massam ficuum, et cataplasmaverunt super vulnus ejus. Hebraeus magis proprie dicit super ulcus ejus. Quidam suspicantur fuisse apostema, cujus sanies in cutis superficiem provocatur siccioribus ficis contusis. Porro Aquila, Symmachus et Theodotion regium morbum fuisse dicunt, cui quaeque dulcia, vel sumpta, vel apposita contraria putantur. Et ita Dei potentia monstrata est, cum per res noxias sanitas restituta est. Et convaluit Ezechias, et tertia die ascendens in templum, ait: Ego dixi, Domine, id est dum aegrotarem, penes me cogitavi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi, id est nondum suscepta sobole quam exspectabam, descendam ad inferos; et dum hoc cogitarem, quaesivi a te, orando, residuum annorum meorum, ut prius velles me patrem fieri quam anima mea priver. Huic cantico Ezechiae praemittunt LXX titulum talem: Oratio Ezechiae regis Judae, sed melius est in Isaia: Scriptura Ezechiae regis Judae. Nam in hoc cantico narravit tantum quod cogitaverat, vel oraverat, dum aegrotasset, et non oravit in eo, nisi duobus verbulis tantum, ut ibi: Domine, responde pro me, et in fine Domine, salvum me fac.